monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXVII <<<     >>> in Psalmum CXXIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXVIII

1 Canticum graduum.
2 Gradus iste decimus denario iam promovetur ascensu, terrena deserens, et supernis se gloriosa vicinitate coniungens. Audiamus eum in alto positum dulcius canentem, quoniam altitudo graduum psalmorum nobis intelligendorum praestat ascensum. Subiit quippe merito, qui ad Domini proximatur aspectum. Sed tamen haec omnia humilitas praestat, quae Dei famulos decenter exaltat. Videamus quid sit positum in hoc numero praemiali, quia ipse est denarius quem laborantibus in vinea sua dives Dominus pia largitate concedit [Matth. XX, 9]. Docet enim propheta toleranter nos saeculi molestias sustinere, quando Ecclesiae crebras fuisse comprobat passiones.
3 Divisio psalmi.
4 Spiritu sancto propheta completus, in prima positione monet Israel ut dicat quanta certamina et quales insidias a suis pertulerit inimicis, ne quis fidelium de propriis tribulationibus desperare videretur. Secunda positione prophetiae spiritu pertinacibus et inimicis Ecclesiae per quasdam parabolas imprecatur, quod eis in iudicio futuro noverat esse venturum.
5 Expositio psalmi.
6 Vers. 1. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel. Admonetur Israel, id est Ecclesia Dei, ut dicat expugnatam se saepe et a iuventute. Saepe significat frequentiam passionum. A iuventute, primum tempus aetatis, quando ab ipsis primordiis saevissimas contrarietates, diabolo instigante, sustinuit. Sic enim alius psalmus ait: Iuvenior fui et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius egentem pane [Psal. XXXVI, 25]. Neutro generi masculinum genus adiunxit; quod inter idiomata Scripturae divinae constat esse numerandum. Egentem pane, non enim vel puer, vel adolescens hoc viderat quod dicebat. A iuventute ergo significat, quando a fratre perverso Abel iustus occisus est. Pertulit quoque temporibus Loth, quando multas iniquitates Sodomorum vir fidelis expertus est. Pertulit in Iob notissimas illas et creberrimas calamitates, quando diaboli machinamenta gloriosae tolerantia passionis victa cesserunt. Pharaonis quinetiam populus Dei acerbam dominationem sustinuit. Multi vero sanctissimi tribulationibus et periculis appetiti, certamen atrocissimum sustinentes, martyrii coronam consummata clade meruerunt. Ipsius quoque Christi Domini passione expugnata est Ecclesia, quando imprudentibus visa est Dominum perdere, quem vitae suae praedicavit auctorem; sed inde potius crevit, unde eam infideles putabant nihilominus inclinari. Nec illud vacat quod sequitur, dicat nunc Israel; scilicet in hoc saeculo, quando tempus est poenitentiae, ut instruantur reliqui fideles. Nam post resurrectionem generalem solas Domini laudes cantabit semper Ecclesia. Istud enim quod positum est, dicat nunc Israel, per tres versus qui sequuntur ubique subaudiendum est.
7 (Vers. 2.) Saepe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi. Et in quinto psalmo gradalium superiore factum est simile principium. Quae figura dicitur anaphora, id est relatio eiusdem verbi per principia versuum plurimorum. Nunc enim intelligenda est senectus Ecclesiae, dicente apostolo: Filioli, novissima hora est [I Ioan. II, 18]. Quidquid enim in fine mundi geritur, senectus aptissime nuncupatur. Quapropter a iuventute sua bene se expugnatam dicit Ecclesia; ut intelligas quia nunquam finita quae semper expugnata est. Crescit enim persecutionibus improborum, suaque contritione grandescit. Nam etsi videatur sanctos viros in hac vita amittere, tamen eos futurae patriae probatur acquirere; et ideo non potest finiri, quando illam detrimentis suis constat augeri. Nam et sequentia sic declarant; dicit autem, etenim non potuerunt mihi. Non potuisse sibi praevalere dicit, quos se superius expugnasse commemorat. Imperfecta est enim expugnatio, quae iterum ad certamen redit; nec victoria debet dici, postquam iterum constat posse confligi. Quod tamen comma sequens versus exponit.
8 (Vers. 3.) Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam. Consuetudo est nequissima perfidorum, ut quando aliquid universo populo publice nequeunt imponere, occulte nitantur singulis aliqua suadere; ut vel paucos decipiant, qui [mss. A., B., F., quia] Ecclesiam Dei nulla potuerunt perversitate subvertere. Fabricatum vero supra dorsum suum a peccatoribus esse testatur, qui dolos facere a tali parte festinant; ut qui a facie videri possunt, a tergo minime sentiantur. Hinc superventus inimicorum graviter formidatur, cum dorsum nituntur subita incursione turbare. Et ut patientiae suae robur ostendat, ipsum certaminis genus exsequitur; quod nonnunquam et a superioribus plus timetur. Et ut iterum ipsas subreptiones momentaneas non putares, prolongatas dicit insidias, quas assidue hostes fidei armatis sensibus ingerebant.
9 (Vers. 4.) Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Cum sit Dominus patiens, et magnanimis, et sustinens peccatores, de illis delinquentibus mavult intelligi, qui ipsius misericordia ad satisfactionem desiderant redire salutarem. Cervices autem pro superbia positas Scriptura testatur, dicens: Cerno quod populus hic durae cervicis sit [Exod. XXXII, 9]. Et beatus Stephanus in passione sua Iudaeos arguens, dicit: Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut et patres vestri [Act. VII, 51]. Istis ergo haec vicissitudo redditur, ut cervices quas contra Dominum lethaliter extulerunt, iugo ipsius suavi salutari humilitate subdantur. Quod saepe de persecutoribus factum esse meminimus, ut fierent praedicatores sanctissimae religionis, qui prius idola nefandissimis persuasionibus [ms. G. et ed., persecutionibus] vindicabant.
10 (Vers. 5.) Confundantur et revereantur omnes qui oderunt Sion. Venit ad positionem secundam, ubi usque ad finem psalmi per figuram parabolen, quibusdam comparationibus adversariis obstinatis praedicit esse venturum; quod eis in Domini constat evenire posse iudicio. Confundentur, cum perfidiam suam viderint in illa veritate damnari. Reverebuntur iudicantem, quem hic temnendum esse putaverunt. Ipsi enim oderunt Sion, id est Ecclesiam, qui incarnationem Domini insanis mentibus respuerunt.
11 (Vers. 6.) Fiant sicut fenum aedificiorum, quod priusquam evellatur arescit. Solent aedificia deserta in cacuminibus suis caduca fena producere, quae ante tempus collectionis arefacta dispereunt: quia nulla firmissima radice viguerunt. His peccatores obstinati aptissima societate iunguntur: quoniam et hic frequenter dispereunt, antequam de hac luce tollantur; nascuntur enim in cacuminibus superbiae, ubi nulla soliditate consistunt. Nam si in convalle lacrymarum germinarent, fructus suos usque ad maturitatem (Domino iuvante) perducerent.
12 (Vers. 7.) De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit. In feni specie perseverat; et sicut superius in alio psalmo de beatorum fructibus dicit: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos [Psal. CXXV, 6], ita nunc de peccatoribus pronuntiat, nec manu, nec sinu aliquid ex eis a messoribus, id est ab angelis, qui ad iudicium Domini populos congregabunt, esse portandum: quoniam illa messis spiritualis fuit quae fructum intulit, ista vero carnalis est, quae nulla triticei muneris fecunditate laetatur; ut nec unam manum repleat, nec sinum onerare praevaleat. Talis est ista messis quae in dominico agro non seritur, sed in pectoribus superborum quasi in culminibus caducis enascitur. Nam quos fructus afferre potuit quae priusquam evelleretur exaruit? Nec illud vacat quod manum posuit et sinum: manus pertinet ad operationem, sinus ad conscientiam; in malorum quippe actibus neutrum frugi aliquid potuit inveniri.
13 (Vers. 8.) Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos: benediximus vobis in nomine Domini. Consuetudo inter Hebraeos erat ut si agentes viam, laborantes in aliquo agrorum opere reperissent, gratia indulta benedicerent; sicut in libro Ruth legitur: Dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat: Dominus vobiscum. Qui responderunt ei: Benedicat tibi Dominus [Ruth. II, 4, 5]. De quo ritu magnificus hic a contrario sensus assumptus est: quoniam sceleratis inaniter operantibus benedictio nulla praestatur. Praetereuntes autem significat sanctos viros, qui mundi istius confusa et perturbata temnentes, ad saeculi illius pacifica et quieta festinant; ut revera praeterire videantur, quae Domini amore contemnunt. Nam si istos praetereuntes velis tibi auctoritate divina firmari, audi Moysen: Transibo et videbo visionem hanc [Exod. III, 5]. Et in alio psalmo superius dictum est: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat [Psal. XXXVI, 35]. Vides hoc verbum saepe sanctis mentibus attributum. Sed ne ipsa benedictio putaretur humanis viribus applicanda, sequitur, benediximus vobis in nomine Domini. Ipsa est enim firma et vera benedictio, quae sub Domini commemoratione praestatur, a quo venit omne quod expedit.
14 Conclusio psalmi.
15 Respiciamus hunc psalmum quasi duabus alis evectum, decimum conscendisse fastigium. Dextera quippe ala ipsius est, post persecutiones multas Ecclesiae superborum denuntiata conversio. Sinistra, odientium Sion optata confusio. Quod propheta non maledicendi studio loquitur, sed futurae veritatis instinctu: quoniam licet et pro inimicis nostris praecipiatur orandum, de obstinatis tamen ac perituris, quod veritas habebat, exposuit; nec tamen sine fructu magnae pietatis haec dicta sunt. Multi enim de praedicta poena se corrigunt, quando obstinatis talia imminere cognoscunt.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, in Psalmum CXXVII <<<     >>> in Psalmum CXXIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128